Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Evangelium secundum Matthaeum

Biblia - Clementine Vulgate

Evangelium secundum Matthaeum Evangelium secundum Marcum

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?

4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.

5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?

8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.

12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:

14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

15 Qui habet aures audiendi, audiat.

16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus

17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.

18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.

19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:

21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.

22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.

27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.

30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

<< ← Prev Top Next → >>