Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Epistula ad Ephesios

Biblia - Clementine Vulgate

Epistula ad Galatas Epistula ad Ephesios Epistula ad Philippenses

Chapter 1 2 3 4 5 6

1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:

7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:

9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,

15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:

16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:

21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

<< ← Prev Top Next → >>