Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Tobias

Biblia - Clementine Vulgate

Apocalypsis Ioannis Tobias Machabaeorum liber I

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ,

2 dixit filio suo? Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.

3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus?

4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.

5 Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,

6 memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam? Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.

7 Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.

8 Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes? Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?

9 Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.

10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,

11 et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus.

12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.

13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,

14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.

15 Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes?

16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas?

17 Tobias vero increpabat eos, dicens? Nolite ita loqui?

18 quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.

19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat.

20 Unde factum est, et hædum caprarum accipiens detulisset domi?

21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit? Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.

22 Ad hæc uxor ejus irata respondit? Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.

23 Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.

<< ← Prev Top Next → >>