Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Tobias

Biblia - Clementine Vulgate

Apocalypsis Ioannis Tobias Machabaeorum liber I

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.

2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.

3 Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.

4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei? Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras? quia his tribus noctibus Deo jungimur? tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.

5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quæ ignorant Deum.

6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.

7 Dixitque Tobias? Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt.

8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.

9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.

10 Dixit quoque Sara? Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.

11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.

12 Dicebat enim? Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.

13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei?

14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.

15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.

16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium? et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,

17 et dixerunt? Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.

18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.

19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te? et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.

20 Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.

21 Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia, quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.

22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.

24 De omnibus autem, quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quæ supererat post obitum eorum, Tobiæ dominio deveniret.

<< ← Prev Top Next → >>