Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Tobias

Biblia - Clementine Vulgate

Apocalypsis Ioannis Tobias Machabaeorum liber I

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.

2 Dixitque angelus? Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.

3 Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.

4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam? Tolle tecum ex felle piscis? erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.

5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.

6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum? currensque nuntiavit viro suo, dicens? Ecce venit filius tuus.

7 Dixitque Raphaël ad Tobiam? At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum? et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.

8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum? scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.

9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via? et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.

10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere? et data manu puero, occurrit obviam filio suo.

11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.

12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.

13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.

14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam? et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.

15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.

16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.

17 Dicebatque Tobias? Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me? et ecce ego video Tobiam filium meum.

18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris? sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo?

19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.

20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quæ circa illum ostenderat Deus.

21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

<< ← Prev Top Next → >>