Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Machabaeorum liber II

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber I Machabaeorum liber II Sirach

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

1 Fratribus qui sunt per Ægyptum, Judæis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis, Judæi, et qui in regione Judææ, et pacem bonam.

2 Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium?

3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem corde magno, et animo volenti.

4 Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem.

5 Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.

6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis.

7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.

8 Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem? et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.

9 Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu.

10 Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt, Judæis salutem et sanitatem.

11 De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.

12 Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.

13 Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ.

14 Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.

15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,

16 cum intrasset Antiochus? apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.

17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.

18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis? ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.

19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.

20 Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis? nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem? et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.

21 Et jussit eos haurire, et afferre sibi? et sacrificia, quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quæ erant superposita.

22 Utque hoc factum est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.

23 Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.

24 Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum? Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,

25 solus præstans, solus justus et omnipotens, et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos?

26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.

27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.

28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.

29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.

30 Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium.

31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.

32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est? sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est.

33 Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.

34 Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat?

35 et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis.

36 Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio? vocatur autem apud plures Nephi.

<< Prev Top Next → >>