Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Machabaeorum liber II

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber I Machabaeorum liber II Sirach

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

1 Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant? ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.

2 Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.

3 Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.

4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.

5 Et veniens ibi Jeremias invenit locum speluncæ? et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.

6 Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum? et non potuerunt invenire.

7 Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos, dixit? Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat?

8 et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.

9 Magnifice etenim sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.

10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum.

11 Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.

12 Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.

13 Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiæ hæc eadem? et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et prophetarum, et David, et epistolas regum, et de donariis.

14 Similiter autem et Judas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.

15 Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.

16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis? bene ergo facietis, si egeritis hos dies.

17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,

18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.

19 Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.

20 De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione?

21 sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium ejus Eupatorem?

22 et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,

23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.

24 Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.

25 Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,

26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio? studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare? omnibus autem legentibus utilitas conferatur.

27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.

28 Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.

29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.

30 Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est? ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt? ita æstimandum est et in nobis.

31 Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori?

32 brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.

33 Hinc ergo narrationem incipiemus? de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.

<< ← Prev Top Next → >>