Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Machabaeorum liber II

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber I Machabaeorum liber II Sirach

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus?

2 contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii? et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.

3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio?

4 nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus? sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat.

5 Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.

6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur.

7 Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia? et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.

8 Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent?

9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent? erat ergo videre miseriam.

10 Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse? quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.

11 Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre.

12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.

13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat?

15 ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.

16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet? corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit.

17 Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.

18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.

19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.

20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem.

21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus?

22 ut, hoc facto, a morte liberaretur? et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.

23 At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus? et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.

24 Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere? ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum?

25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram.

26 Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.

27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo?

28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.

29 Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.

30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit? Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores? secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.

31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.

<< ← Prev Top Next → >>