Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Omnis sapientia a Domino Deo est? et cum illo fuit semper, et est ante ævum.

2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?

3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit?

4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.

5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.

6 Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit?

7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?

8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.

9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est?

10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.

11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.

12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.

13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.

14 Dilectio Dei honorabilis sapientia?

15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

16 Initium sapientiæ timor Domini? et cum fidelibus in vulva concreatus est? cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.

17 Timor Domini scientiæ religiositas?

18 religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit.

19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.

20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.

22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum?

23 et vidit, et dinumeravit eam? utraque autem sunt dona Dei.

24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.

25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.

26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas? execratio autem peccatoribus sapientia.

27 Timor Domini expellit peccatum?

28 nam qui sine timore est non poterit justificari? iracundia enim animositatis illius subversio illius est.

29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.

30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ?

32 execratio autem peccatori cultura Dei.

33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.

34 Sapientia enim et disciplina timor Domini? et quod beneplacitum est illi,

35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.

36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.

37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.

38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem?

39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te?

40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

<< Prev Top Next → >>