Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Noli facere mala, et non te apprehendent?

2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te.

3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum.

4 Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.

5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est? et penes regem noli velle videri sapiens.

6 Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates? ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.

7 Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum?

8 neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis.

9 Noli esse pusillanimis in animo tuo?

10 exorare et facere eleemosynam ne despicias.

11 Ne dicas? In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.

12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ? est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.

13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.

14 Noli velle mentiri omne mendacium? assiduitas enim illius non est bona.

15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.

16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.

17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.

18 Memento iræ, quoniam non tardabit.

19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.

20 Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.

21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini? gratia enim verecundiæ illius super aurum.

22 Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.

23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua? non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.

24 Pecora tibi sunt, attende illis? et si sunt utilia, perseverent apud te.

25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.

26 Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.

27 Trade filiam, et grande opus feceris? et homini sensato da illam.

28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam? et odibili non credas te. In toto corde tuo

29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris?

30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses? et retribue illis, quomodo et illi tibi.

31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.

32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas.

33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.

34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis.

35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.

36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.

38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.

39 Non te pigeat visitare infirmum? ex his enim in dilectione firmaberis.

40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.

<< ← Prev Top Next → >>