Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.

2 Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.

3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.

4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.

5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.

6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.

7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.

8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.

9 Propter speciem mulieris multi perierunt? et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.

10 Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.

11 Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt? colloquium enim illius quasi ignis exardescit.

12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum?

13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.

14 Ne derelinquas amicum antiquum? novus enim non erit similis illi.

15 Vinum novum amicus novus? veterascet, et cum suavitate bibes illud.

16 Non zeles gloriam et opes peccatoris? non enim scis quæ futura sit illius subversio.

17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.

18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.

19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.

20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.

21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.

22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio?

23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.

24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.

25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus? et temerarius in verbo suo odibilis erit.

<< ← Prev Top Next → >>