Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Operarius ebriosus non locupletabitur? et qui spernit modica paulatim decidet.

2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos.

3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam? putredo et vermes hæreditabunt illum? et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.

4 Qui credit cito levis corde est, et minorabitur? et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.

5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur? et qui odit correptionem, minuetur vita? et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.

6 Qui peccat in animam suam, pœnitebit? et qui jucundatur in malitia, denotabitur.

7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.

8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum? et si est tibi delictum, noli denudare?

9 audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper.

10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.

11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.

12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.

13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat? Non feci? aut, si fecerit, ne iterum addat facere.

14 Corripe proximum, ne forte non dixerit? et si dixerit, ne forte iteret.

15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio?

16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo?

17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris,

18 et da locum timori Altissimi? quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.

19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.

20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.

21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

22 Est solertia certa, et ipsa iniqua?

23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo?

24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate? et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est?

25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.

26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.

27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.

28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum? et est tacens, et ipse est prudens.

<< ← Prev Top Next → >>