Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Fili, peccasti, non adjicias iterum? sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.

2 Quasi a facie colubri fuge peccata? et si accesseris ad illa, suscipient te.

3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.

4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas? plagæ illius non est sanitas.

5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia? sic substantia superbi eradicabitur.

6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.

7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.

8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.

9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.

10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.

11 Via peccatorum complanata lapidibus? et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.

12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.

13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.

14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.

15 Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.

16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet.

17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet? audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.

19 Narratio fatui quasi sarcina in via? nam in labiis sensati invenietur gratia.

20 Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.

21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia? et scientia insensati inenarrabilia verba.

22 Compedes in pedibus, stulto doctrina? et quasi vincula manuum super manum dextram.

23 Fatuus in risu exaltat vocem suam? vir autem sapiens vix tacite ridebit.

24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.

25 Pes fatui facilis in domum proximi? et homo peritus confundetur a persona potentis.

26 Stultus a fenestra respiciet in domum? vir autem eruditus foris stabit.

27 Stultitia hominis auscultare per ostium? et prudens gravabitur contumelia.

28 Labia imprudentium stulta narrabunt ; verba autem prudentium statera ponderabuntur.

29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.

30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.

31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit? tacitus et sensatus honorabitur.

<< ← Prev Top Next → >>