Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus?

2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.

3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum?

4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.

5 Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?

6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !

7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium !

8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.

9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi? et decimum dicam in lingua hominibus?

10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.

11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.

12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.

13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.

14 Timor Dei super omnia se superposuit.

15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei? qui tenet illum, cui assimilabitur?

16 Timor Dei initium dilectionis ejus? fidei autem initium agglutinandum est ei.

17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.

18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis?

19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris?

20 et omnem obductum, et non obductum odientium?

21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.

22 Non est caput nequius super caput colubri,

23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.

24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus? et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus

25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.

26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris? sors peccatorum cadat super illam.

27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.

28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.

29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.

30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.

31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.

32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.

33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.

34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum? nec mulieri nequam veniam prodeundi.

35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.

36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.

<< ← Prev Top Next → >>