Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Mulieris bonæ beatus vir? numerus enim annorum illius duplex.

2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.

3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis?

4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.

5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit?

6 delaturam civitatis, et collectionem populi?

7 columniam mendacem super mortem omnia gravia?

8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9 In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.

10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam? qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia? et turpitudo illius non tegetur.

12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.

13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.

14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.

15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.

17 Disciplina illius datum Dei est.

18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.

19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.

20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.

21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.

22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.

23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.

24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.

25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit?

26 vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;

27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum? Deus paravit eum ad rhomphæam.

28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt? difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

<< ← Prev Top Next → >>