Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

3 Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam?

4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.

5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius?

6 Memento novissimorum, et desine inimicari?

7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.

8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo.

9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.

10 Abstine te a lite, et minues peccata.

11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.

12 Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit? et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.

13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem? et lingua testificans adducit mortem.

14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit? et si exspueris super illam, extinguetur? utraque ex ore proficiscuntur.

15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.

16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.

17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.

18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.

19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis.

20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.

21 Flagelli plaga livorem facit? plaga autem linguæ comminuet ossa.

22 Multi ceciderunt in ore gladii? sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.

23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus?

24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est ;

25 mors illius mors nequissima? et utilis potius infernus quam illa.

26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.

27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.

28 Sepi aures tuas spinis? linguam nequam noli audire? et ori tuo facito ostia et seras.

29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos?

30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

<< ← Prev Top Next → >>