Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo? et qui prævalet manu mandata servat.

2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius? et iterum redde proximo in tempore suo.

3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo? et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

4 Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam?

6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.

7 Si autem potuerit reddere, adversabitur? solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem?

8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis?

9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.

12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.

15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.

16 Super scutum potentis et super lanceam

17 adversus inimicum tuum pugnabit.

18 Vir bonus fidem facit pro proximo suo? et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.

19 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris? dedit enim pro te animam suam.

20 Repromissorem fugit peccator et immundus.

21 Bona repromissoris sibi ascribit peccator? et ingratus sensu derelinquet liberantem se.

22 Vir repromittit de proximo suo? et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.

23 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.

24 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.

25 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam? et qui conatur multa agere incidet in judicium.

26 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.

27 Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.

28 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.

29 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.

30 Vita nequam hospitandi de domo in domum? et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.

31 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet?

32 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.

33 Exi a facie honoris amicorum meorum? necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.

34 Gravia hæc homini habenti sensum? correptio domus, et improperium fœneratoris.

<< ← Prev Top Next → >>