Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Vana spes et mendacium viro insensato? et somnia extollunt imprudentes.

2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.

3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.

4 Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur?

5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est?

6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum?

7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.

8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.

9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa? et qui multa didicit enarrabit intellectum.

10 Qui non est expertus pauca recognoscit? qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia.

12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.

13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.

14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.

15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.

16 Qui timet Dominum nihil trepidabit? et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.

17 Timentis Dominum, beata est anima ejus.

18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?

19 Oculi Domini super timentes eum? protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani?

20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus? exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.

21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.

22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.

23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.

24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

25 Panis egentium vita pauperum est? qui defraudat illum homo sanguinis est.

26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.

27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.

28 Unus ædificans, et unus destruens? quid prodest illis, nisi labor?

29 Unus orans, et unus maledicens? cujus vocem exaudiet Deus?

30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?

31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens? quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?

<< ← Prev Top Next → >>