Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum?

2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.

3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.

4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis?

5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te, Domine.

6 Innova signa, et immuta mirabilia.

7 Glorifica manum et brachium dextrum.

8 Excita furorem, et effunde iram.

9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.

10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

11 In ira flammæ devoretur qui salvatur? et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

12 Contere caput principum inimicorum, dicentium? Non est alius præter nos.

13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.

14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.

15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.

16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.

17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur? et exaudi orationes servorum tuorum,

19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo? et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.

20 Omnem escam manducabit venter? et est cibus cibo melior.

21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.

22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.

23 Omnem masculum excipiet mulier? et est filia melior filia.

24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.

25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ? non est vir illius secundum filios hominum.

26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem? adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.

27 Ubi non est sepes, diripietur possessio? et ubi non est mulier, ingemiscit egens.

28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?

<< ← Prev Top Next → >>