Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.

2 Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit.

3 Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.

4 In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit.

5 In terram alienigenarum gentium pertransiet? bona enim et mala in hominibus tentabit.

6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.

7 Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.

8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum?

9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino?

10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.

11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

12 Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur.

13 Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.

14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia.

15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille? et si requieverit, proderit illi.

16 Adhuc consiliabor ut enarrem? ut furore enim repletus sum.

17 In voce dicit? Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.

18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete.

19 Florete flores quasi lilium? et date odorem, et frondete in gratiam? et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.

20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis? et sic dicetis in confessione?

21 Opera Domini universa bona valde.

22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries? et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum?

23 quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.

24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.

25 A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.

26 Non est dicere? Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur.

27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit.

28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.

29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.

30 Bona bonis creata sunt ab initio? sic nequissimis bona et mala.

31 Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.

32 Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.

34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt.

35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt?

36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

37 In mandatis ejus epulabuntur? et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum.

38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.

39 Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit.

40 Non est dicere? Hoc illo nequius est? omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

<< ← Prev Top Next → >>