Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.

2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,

3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere?

4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo? furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio?

5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.

6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.

7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli? in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem?

8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.

9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella?

10 super iniquos creata sunt hæc omnia? et propter illos factus est cataclysmus.

11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.

12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.

13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.

14 In aperiendo manus suas lætabitur? sic prævaricatores in consummatione tabescent.

15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos? et radices immundæ super cacumen petræ sonant.

16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.

17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.

18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.

19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen? et super hæc mulier immaculata computabitur.

20 Vinum et musica lætificant cor? et super utraque dilectio sapientiæ.

21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam? et super utraque lingua suavis.

22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus? et super hæc virides sationes.

23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.

24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis? et super eos misericordia liberabit.

25 Aurum et argentum est constitutio pedum? et super utrumque consilium beneplacitum.

26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.

27 Non est in timore Domini minoratio? et non est in eo inquirere adjutorium.

28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.

29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas? melius est enim mori quam indigere.

30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus? alit enim animam suam cibis alienis?

31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.

32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.

<< ← Prev Top Next → >>