Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi? et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas?

2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,

3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,

4 de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,

5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

6 Super mulierem nequam bonum est signum.

7 Ubi manus multæ sunt, claude? et quodcumque trades, numera et appende? datum vero et acceptum omne describe.

8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus? et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.

9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum? ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat?

10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur? ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.

11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.

12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari?

13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.

14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.

16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.

17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?

18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.

19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.

20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum? neque adjectum est,

22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio.

23 Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare !

24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.

25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.

26 Uniuscujusque confirmavit bona? et quis satiabitur videns gloriam ejus?

<< ← Prev Top Next → >>