Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

2 Multam gloriam fecit Dominus? magnificentia sua a sæculo.

3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum?

4 et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba?

5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum?

6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.

7 Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.

8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.

9 Et sunt quorum non est memoria? perierunt quasi qui non fuerint? et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.

10 Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt.

11 Cum semine eorum permanent bona?

12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum?

13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent? semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.

14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.

15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.

16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.

17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

18 Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium.

19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria? qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum,

23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.

24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus.

25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim.

27 Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

<< ← Prev Top Next → >>