Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.

2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.

3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.

4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.

5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.

6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.

7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.

8 Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria?

9 et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis.

10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei? et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro?

11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ.

12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi?

13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.

14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris? opus virtutis, et desideria oculorum ornata.

15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.

16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.

17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.

18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto.

19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.

20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo?

21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum? docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël.

22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.

23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ.

24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.

25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.

26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem? nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus.

27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente? ipse est enim pars ejus, et hæreditas.

28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,

29 et stare in reverentia gentis? in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.

30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.

31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus? ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum? et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.

<< ← Prev Top Next → >>