Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

2 Qui induxit in illos famem? et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt? non enim poterant sustinere præcepta Domini.

3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter.

4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?

5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei?

6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo?

7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis?

8 qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te?

9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum?

10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.

12 Nam nos vita vivimus tantum? post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus? in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum?

14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.

15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

16 In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram?

17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo? alii autem multa commiserunt peccata.

19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam? et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.

20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos? et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum? et doluerunt quasi parturientes mulieres.

22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum? et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis? sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.

24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini?

25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.

26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.

28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.

<< ← Prev Top Next → >>