Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii.

2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.

3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.

4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.

5 Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt?

6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.

7 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti.

8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ.

9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare?

10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubim.

11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.

12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo? nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.

13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu?

14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.

15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.

16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra?

17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi?

18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.

19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.

<< ← Prev Top Next → >>