Holy Bible project logo icon
FREE OFF-line Bible for Android Get Bible on Google Play QR Code Android Bible
Holy Bible
for Android

is a powerful Bible Reader which has possibility to download different versions of Bible to your Android device.

Bible Verses
for Android

Bible verses includes the best bible quotes in more than 35 languages

Pear Bible KJV
for Android

is an amazing mobile version of King James Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible BBE
for Android

is an amazing mobile version of Bible in Basic English that will help you to read this excellent book in any place you want.

Pear Bible ASV
for Android

is an amazing mobile version of American Standard Version Bible that will help you to read this excellent book in any place you want.

BIBLE VERSIONS / Biblia / Novum Testamentum / Sirach

Biblia - Clementine Vulgate

Machabaeorum liber II Sirach Baruch

Chapter 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,

3 et liberasti corpus meum a perditione? a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium? et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.

4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam?

5 de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ;

6 a pressura flammæ quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus ;

7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.

8 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,

9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.

10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret? respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

11 Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt?

12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium.

13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.

14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio.

15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione? et exaudita est oratio mea,

16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.

17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.

18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.

19 Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam? et effloruit tamquam præcox uva.

20 Lætatum est cor meum in ea? ambulavit pes meus iter rectum? a juventute mea investigabam eam.

21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam.

22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.

23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam?

24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar.

25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.

26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi ;

27 animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam.

28 Possedi cum ipsa cor ab initio? propter hoc, non derelinquar.

29 Venter meus conturbatus est quærendo illam? propterea bonam possidebo possessionem.

30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.

31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.

32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animæ vestræ sitiunt vehementer.

33 Aperui os meum, et locutus sum? Comparate vobis sine argento,

34 et collum vestrum subjicite jugo? et suscipiat anima vestra disciplinam? in proximo est enim invenire eam.

35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.

36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.

37 Lætetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius.

38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

<< ← Prev Top Next >>